CATANANCE

CATANANCE
CATANANCE
Graece κατανάγκη, apud Plinium, l. 27. c. 8. herba est Magica, quâ ad amatoria olim utebantur. Ita enim is, Catanancen Thessalam herbam, qualis sit, a nobis describi supervacuum est, cum sit usus eius ad amatoria tantum. Illud non abs re est dixisse, ad tegendas Magicas vanitates, electam ad hunc usum coniecturâ, quoniam arescens contraberet se ad speciem unguium milvi examimati. Ubi Thessalam herbam vocat, quod mulieres Thessalae eâ uti ad amorum venesicia solerent. Quod de unguibus addit, eo pertinet, quod, qui eâ utebantur, amatas mulieres rapere etiam invitas et veluti contractis unguibus retinere dicerentur. Sed et in genere philtra et amatoria ἀνάγκαι et κατανάγκαι dicebantur inde, quod amandi necessitatem facerent. Unde et cemos herba quae sequitur, apud Plinium, ab incapistrandis ac ligandis animis nomen invenit, κημὸς enim Graecis capistrum est. Vide Salmas. ad Solin. p. 1085. et infra in voce Leontopodium, quod et ipsum, utpote amatoriis ἀνάγκαις utile quoque habitum, Catanancen nonnulli vocârunt.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • catanance — CATANANCE. s. fém. Plante commune dans nos Provinces méridionales. Eile rend un peu de lait, quand on la froisse dans les doigts. Sa fleur approche de celle du bluet. On en fait peu d usage en Médecine …   Dictionnaire de l'Académie Française 1798

  • PHILTRA — quibus in amorem per vim inducuntur homines, ἀνάγκαι quoque et κατανάγκαι Graecis dicta, ut ex Synesio discimus, qui κατανάγκας et καταδέσμους in amatoriis memorat. Unde et herba, cuius ad amatoria usus, Plinio, l. 27. c. 8. catanance appellatur …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Catananche — Catananche …   Wikipédia en Français

  • Catananche — caerulea …   Wikipédia en Français

  • ANANCAEUM — Graece ἀναγκαῖον, locus carceris, τὸ δεσμωτήριον, in quo rei vincti detinentur. Α᾿νάγκη enim Graecis, quidquid animum luae spontis esse non patitur. Unde affectus omnes ἀνάγκαι et ananc sum poculum apud Plaut. et ἀναγκοφιξγίαι Pugilum, qui hanc… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • patte — de bestes, comme d un Chien, Lion, ou semblables, Palma pedis. Une herbe qu on appelle Patte de lion, Leontopetalon, Consiligo. On la nomme aussi Pommelée, Elebore noir. Patte d ours, voyez Branque Ursine, Acanthus. Patte de loup, non d herbe,… …   Thresor de la langue françoyse

  • catananche — n. any composite plant of the genus Catananche, with blue or yellow flowers. Etymology: mod.L f. L catanance plant used in love potions f. Gk katanagke (as CATA , anagke compulsion) …   Useful english dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”